POLOUKARPOS PROS FILIPPHSIOUS)
J. B. Lightfoot
with revisions by Daniel J. Dyke

X.

1. In his ergo state et Domini exemplar sequimini, firmi in fide et immutabiles, fraternitatis amatores diligentes invicem, in veritate sociati, mansuetudinem Domini alterutri praestolantes, nullum despicientes.

1 Cor. 15:58; 1Pet 2:17; Rom. 12:10

2. Cum potestis benefacere, nolite differre, quia Eleemosyna de morte liberat.  Omnes vobis invicem subiecti estote, conversationem vestram irreprehensibilem habentes in gentibus, ut ex bonis operibus vestris et vos laudem accipiatis et Dominus in vobis non blasphemetur.

Prov. 3:28; Tobit 4:10; Eph. 5:21; 1 Peter 2:12

3. Vae autem per quem nomen Domini blasphematur. Sobrietatem ergo docete omnes, in qua et vos conversamini.

Ign. Trall. 8

(C)opyright 2001
Daniel J. Dyke
All Rights Reserved