POLOUKARPOS PROS FILIPPHSIOUS)
J. B. Lightfoot
with revisions by Daniel J. Dyke

XI.

1) Nimis contristatus sum pro Valente, qui presbyter factus est aliquando apud vos, quod sic ignoret is locum qui datus est ei. Moneo itaque vos, ut abstineatis vos ab avaritia et sitis casti veraces. Abstinete vos ab omni malo.
2. Qui autem non potest se in his gubernare, quomodo alii pronuntiat hoc? Si quis non se abstinuerit ab avaritia, ab idololatria coinquinabitur, et tanquam inter gentes iudicabitur, qui ignorant iudicium Domini. Aut
nescimus, quia sancti mundum indicabunt? sicut Paulus docet. 

Jer. 5:4; 1 Cor. 6:2

3. Ego autem nihil tale sensi in vobis vel audivi, in quibus laboravit beatus Paulus, qui estis in principio epistulae eius: de vobis etenim gloriatur in omnibus ecclesiis, quae solae tunc Dominum cognoverant; nos autem nondum cognoveramus. 

2 Cor. 3:2; 2 Thess. 1:4

4.Valde ergo, fratres, contristor pro illo et pro coniuge eius, quibus det Dominus poenitentiam veram. Sobrii ergo estote et vos in hoc; et non sicut inimicos tales existimetis, sed sicut passibilia membra et errantia eos revocate, ut omnium vestrum corpus salvetis. Hoc enim agentes, vos ipsos aedificatis.

2 Thess. 3:15
(C)opyright 2001
Daniel J. Dyke
All Rights Reserved