POLOUKARPOS PROS FILIPPHSIOUS)
J. B. Lightfoot
with revisions by Daniel J. Dyke

XII.


1) Confido enim vos bene exercitatos esse in sacris literis, et nihil vos latet; mihi autem non est concessum. Modo, Ut his scripturis dictum est, Irascimini et nolite peccare, et Sol non occidat super iracundiam vestram. Beatus, qui meminerit; quod ego credo esse in vobis.

Ps.4:5; Eph. 4:26

2) Deus autem et pater Domini nostri Jesu Christi et ipse sempiternus pontifex, Dei filius Jesus Christus, aedificet vos in fide et veritate et in omni mansuetudine et sine iracundia et in patientia et in longanimitate et tolerantia et castitate; et det vobis sortem et partem inter sanctos suos, et nobis vobiscum, et omnibus qui sunt sub caelo, qui credituri sunt in Dominum nostrum et Deum Jesum Christum et in ipsius patrem qui resuscitavit eum a mortuis. 

Gal.1:1
3. Pro omnibus sanctis orate. Orate etiam pro regibus et potestatibus et principibus atque pro persequentibus et odientibus vos et pro inimicis crucis, ut fructus vester manifestus sit in omnibus, ut sitis in illo perfecti.

Ep. 4:8; 1Tim 2:1; Matt 5:44; Phil 3:18; 1 Tim 4:15
(C)opyright 2001
Daniel J. Dyke
All Rights Reserved